Transcription of ACTA APOSTOLICAE SEDIS - vatican.va
1 ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM OFFICIALE AN. ET VOL. LXXII TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS M-DCCCC-LXXX An. et vol. LXXII 31 Ianuam 1980 N. 1 ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM OFFICIALE Directio: Palazzo Apostolico - Citt del Vaticano Administratio: Libreria Editrice Vaticana ACTA IOANNIS PAULI PP. II EPISTULA APOSTOLICA Ad Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, Sacerdotes et Christifideles totius Ecclesiae Catholicae: XVI expleto saeculo ab obitu Sancti Basilii, Epi-scopi et Ecclesiae Doctoris. IOANNES PAULUS PP. II VENERABILES FRATRES AC DILECTI FILII, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM I, Patres Ecclesiae illi merito appellantur Sancti, qui primis ver tentibus saeculis fidei suae virtute doctrinarumque excelsitate et uber tate eam novo vigore donarunt et magnopere Re quidem vera sunt Ecclesiae patres , cum ab illis per Evangelium ipsa acce perit Sunt pariter eius aedificatores, quoniam super una ab Apostolis iacta fundamenta, scilicet Christum,3 primoribus formis Ec clesiam Dei construxerunt.
2 Ex vita autem sic a suis Patribus recepta vivit etiam hodie Ecclesia; atque in ipsa compage, quam primi condi derunt illi structores, adhuc hodie aedificatur Ecclesia inter secundas res adversasque itineris sui et cotidiani laboris. Patres igitur fuerunt eruntque semper, qui ipsi stabilem quasi structuram Ecclesiae efficiunt ac per temporis saecula cuncta implent pro Ecclesia perpetuum munus. 1 Cfr. Gal. 4, 19; Vincentius Lirinensis, Commonitorium I 3; PL 50, 641. 2 Cfr. 1 Cor. 4, 15. 3 Cfr. 1 Cor. 3, 11. 6 Acta APOSTOLICAE SEDIS - Commentarium Officiale Ita enim contingit, ut omnis Evangelii nuntiatio et magisterium sub sequens, si modo verum esse voluerit, aequari debeat cum ipsorum nuntiatione et magisterio utque omne charisma ac ministerium haurire debeat vivo ex fonte illorum paternitatis et tandem ut omnis petra nova, quae ad aedificium accesserit cotidie crescens seque amplificans,4 locari debeat intra compagem ab eis constitutam cum ipsaque conglu tinan et copulari.
3 Certis proinde his rebus ducta non intermittit Ec clesia ad illorum decurrere opera sapientiae plena perennisque iuven tutis ac semper eorum renovare memoriam. Eximia ergo cum laeti tia per liturgicum annum patribus nostris totiensque roboramur in fide in speque firmamur. Magis vero etiam gaudium nostrum augescit, quotiens peculiares nos occasiones invitant, ut eosdem patres diutius cognoscamus et plenius. Huiusmodi autem opportunitatem affert hoc anno celebratio decimi sexti exacti saeculi a patris nostri Basilii, epi scopi Caesariensis, obitu. II. Inter Patres Graecos Magnus ipse nominatus Basilius litur gicis in libris Byzantinorum invocatur ut lux pietatis et Ecclesiae lumen . Quippe eam vere illuminavit etiamque nunc illustrat non minus quidem ex vitae suae integritate quam ex doctrinae suae excel lentia.
4 Primum enim maximumque Sanctorum praeceptum est ipsius vitae eorum exemplum, In familia autem Sanctorum natus, fruebatur praeterea Basilius praestantis institutionis beneficia apud honoratis-simos Constantinopoli Athenisque magistros. Attamen tunc solum visus est sibi ipse vitam incohavisse pleno et certo modo, cum Christum cognoscere potuerat suum ut Dominum : id est cum ab eo vehementis sime tractus, se cunctis rebus penitus disiunxit quod'dein vitae prin cipium erat magnopere docendo inculcaturus5 eiusque factus est discipulus. Sequelae igitur se Christi addixit, cui soli conformari cu^ piebat, ipsum unum respiciens unumque audiens,6 in omnibus ei oboe^ diens uti Domino et regi et medico et doctori veritatis .7 Sine ulla ergo cunctatione studia deseruit illa, quae tantopere dilexerat ex qui busque tantos hauserat scientiae thesauros ;8 cum enim Deo soli in-servire decrevisset, nihil iam scire praeter Christum volebat9 univer^ 4 Cfr.
5 Eph. 2, 21. 5 Cfr. Regulae fusius tractatae 8; PG 31, 933c-941a. 6 Cfr. Moralia LXXX 1; PG 31, 860 be. 7 De baptismo il; PG 31, 1516b, 8 Cfr. Gregorius Nazianzenus, In laudem Basilii; PG 36, 525c-528c. 9 Cfr. 1 Cor. 2, 2. Acta Ioannis Pauli Pp. II 7 samque aliam quam crucis sapientiam esse censebat vanitatem. Hisce verbis exeunte vita memoravit conversionis suae eventum: Ego cum multum temporis impendissem vanitati, totamque fere iuventutem meam perdidissem inani labore, quem in discendis infatuatale a Deo sapientiae10 disciplinis occupatus suscipiebam, ubi tandem aliquando velut ex alto somni expergefactus, respexi ad lumen admirabile veri tatis Evangelii, ac vidi inutilitatem sapientiae principum huius saeculi, qui destruuntur ;11 miserabilem meam vitam plurimum deflens, opt bam dari mihi disciplinam.
6 12 Suam proin vitam deflevit, quamquam secun dum sancti Gregorii Nazianzeni testificationem, qui studiorum fuerat socius, mores eius fuerant humana ratione perfecti ;n nihilo minus ta men miserabilis videbatur ei vita, cum non tota et integra, ceteris exclusis, dicaretur Deo, qui unus est Dominus. Cum intolerantia invicta interpellavit studia suscepta ac, derelictis sapientiae Graecae docto ribus, multum telluris ac pelagi 14 peragrans, alios conquirebat magi stros : videlicet stultos miserosque illos, qui exercebant in desertis aliam plane sapientiam. Animo sic comprehendere coepit ea, quae num quam in cor hominis ascenderant,15 vera nimirum, quae nec rhetores nec philosophi eum docere umquam Qua nova in sapientia is cotidie magis adolescebat tamquam mirabili in gratiae curriculo : per precationem et mortificationem, per caritatis exercitationem continuam-que frequentationem Sacrarum Litterarum et Patrum Cito exin ad ministerium est vocatus.
7 Sed iii famulatu etiam anima rum prudenti cum moderatione componebat indefatigabilem praedicandi industriam cum solitudinis intervallis crebr que precationis interioris usu. Pernecessarium enim hoc arbitrabatur principum esse expurga^ tionis animae)),18 ut ipsa verbi nuntiatio confirmaretur semper per vitae evidens exemplum .19 Pastor ita Basilius evasit fuitque simul secun dum principalem nominis vim monachus ; quin immo numeratus sine 10 Cfr. 1 or. 1, 20. 11 Cfr. 1 Cor. 2, 6. 12 Epistula 223; PG 32, 824 a. 13 In laudem Basilii; PG 36, 521 cd. 14 Epistula 204; PG 32, 753 a. 15 Cfr. 1 Cor. 2, 9. 16 Cfr. Epistula 223, PG 32, 824 bd. 17 Cfr. Praesertim Epistulae 2 et 22. 18 Epistula 2, PG 32, 228 a.
8 Cfr. Ep. 210, 769 a. 19 Regulae fusius tractatae 43 ; PG 31, 1028a-1029b. Cfr. Moralia LXX 10; PG 31, 824 d-825 b. 8 Acta APOSTOLICAE SEDIS - Commentarium Officiale dubitatione est maximos inter Ecclesiae pastores-monachos : species epi scopi singulariter perfecta et insignis fautor legumque lator monasticae vitae. Sua namque ipsius experientia valens plurimum contulit ad chri stianorum communitates efficiendas divino servitio 20 omnino conse cratorum atque in se onus recepit et officium easdem saepius invisendi et Ad suam vero earumque utilitatem mirandos seruit cum eis sermones, quorum plures Dei ex beneficio scripti ad nos Iisdem postea ex sermonibus plures legum latores monachatus in primis autem ipse sanctus Benedictus, qui Basilium suum habet magi strum23 praecepta derivaverunt ; ex illis similiter scriptis recta obliquave via cognitis moti sunt magnam partem ii, qui tum in oriente tum in occidente monasticam sunt vitam amplexi.
9 His de causis existi mant plerique institutum principale istud, quod monastica est vita in totius Ecclesiae compage, stabilitum multa esse in saecula potissimum a sancto Basilio aut saltem non secundum propriam suam naturam defi nitum esse sine praecipuis illius partibus. Ob mala vero et incommoda, ex quibus tunc temporis populus Dei laborabat,24 permultum Basilio patiendum fuit. Ea tamen ipse candide indicavit eorumque causas lucide amanterque denotavit, ut immensum reformationis opus fortiter aggrederetur : opus omni ceteroquin tem pore persequendum omnique novandum aetate quod illuc nempe spectabat, ut Domini Ecclesia, pro qua Christus mortuus est, et super quam large Spiritum sanctum effudit ,25 suam ad primigeniam redige retur formam, ad illam videlicet directoriam ipsius imaginem, pulchram quidem et puram, quam nobis Christi verba Apostolorumque Acta tradi derunt.
10 Quotiens meminit cum ardore efficacique desiderio sanctus Ba silius temporis illius, quo (( multitudinis credentium erat cor unum, et anima una .26 Industria autem eius ad reformationem attinens conve nienter simul perfecteque dirigebatur ad universas rationes ac partes et ambitus vitae christianae. Ex ipsa ministerii sui natura episcopus in primis est proprii populi 20 Regula Benedicti, Prologus. 21 Cfr. Gregorius Nazianzenus, In laudem Basilii; PG 36, 536 b. 22 Cfr. Regulae "brevius tractatae, prooemium; PO 31, 1080 ab. 23 Cfr. Regula Benedicti, LXXIII 5. 24 Cfr. De iudicio; PO 31, 653b. 25 Ibid. 26 Act. 4, 32 : cfr. De iudicio 660 c. Regulae fusius tractatae 7, 933 c. Homilia tem-pore f amis, 325 ab.))